Veni
Creàtor Spiritus
Veni
Creàtor Spiritus,
mentes tuorum vìsita;
imple superna gràtia
quae tu creàsti pèctora
Qui
diceris Paràclitus
altissimi donum Dèi
fons vivus, ignis, càritas
et spiritalis unctio
Tu
septifòrmis mùnere
digitus paternae dèxterae
tu rite pròmissum Patris
sermòne ditans gùttura
Accènde lumen sènsibus
infùnde amòrem còrdibus
infirma nostri còrporis
virtute firmans pèrpeti
Hostem
repèllas lòngius
pacèmque dones pròtinus
ductòre sic te praèvio
vitemus omne nòxium
Per
Te sciàmus da Patrem
noscàmus atque Filium
teque utriùsque Spiritum
credàmus omni tèmpore
Deo
Patri sit glòria
et Fìlio qui a mòrtuis
surrèxit ac Paràclito
in saeculòrum sàecula. Amen
Emitte
Spiritum Tuum et creabùntur,
Et renovàbis fàciem tèrrae
Oremus
Deus, qui corda fidèlium Sancti Spiritus illustratine
docuìsti,
da nobis in eòdem Spiritus recta sàpere,
et de eius sempre consolatiòne gaudère.
Per Christum, Dòminum nostrum. Amen
|